monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1 > csg95.212 > csg75.840 > bsbClm14439.80 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 60
Sed quod inter columnam hanc atque columnam verae Trinitatis est interruptus locus longitudinis trium cubitorum, vacuusque absque muro ut tibi superius ostensum est: hoc est quod incarnatus Dei Filius, Deus verus cum Patre et Spiritu sancto existens, adhuc latet in membris suis qui fideles homines sunt, qui usque ad finem mundi nascituri sunt, per viventia opera membra capitis sui effecti, ut supra mirabiliter et typice edocta es.